NYMPHARUM Oculi

NYMPHARUM Oculi
NYMPHARUM Oculi
seu Lumina, Graecis littorales calculi dicuntur, qui Latinis ocelli vel ocellati, utpote ocult specie nit entes. Victor c. 3. de Caligula: Neque secus contractis ad unum legionibus, specie in Germaniam transgrediendi, conchas umbilicosque in ora maris Oceani legi iussit, cum ipse nunc fluxo cultu Venerioque
interesset, nunc armatus spolia a se non ex hominibus, sed caelestium capi dictitaret: scilicet quod huismodi pisces Graecorum dicto, quîs augendi omnia studium est, Nympharum lumina accepisset. Ubi umbilici sunt teretes lapilli, ad instar umbilici; qui alias ocelli: nec enim in his lapidibus figura multum diversa est oculi et umbilici. Cuiusmodi conchis et lapillis lusitabant puellae. Tzetzes,
Δεῖαι λίθοι ςτιλπνόταται καὶ μέλαιναι ἐις ἄκρον,
Ὁμοῖαι καλολάϊγξιν, αἷς παίζουσιν αἱ κόραι.
Quod de Augusto etiam, Sueton. refert, ubi eum ludere ocellatis nucibusque solitum ait c. 83. Vide Salmas. ad Solin. p. 704. ubi in dict. loc. Victoris, pro conchas, legi vult calces, i. e. calculos; et imperitum aliquem pisces correxisse, addit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • OCELLATI seu OCELLI — littorales lapilli oculi specienitentes, Veterib. dicti sunt, cuiusmodi ocellatis nucibusque ludere consuevisse Augustum, Suetonius memorat c. 83. ubi Casaubon. consuetas olim pueris puellisque has lusiones notat, et Graecis καλολαΐγτας appellari …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALCULI — parvi calces, Festo, ex quo genere sunt calces, qui per diminutionem dicuntur calculi. Vide quoque Lucillium et Plautum, quibus calces sunt, quod ψῆφοι Graecis. Hinc Victor alter, c. 3. ubi de Caligula, qui in Oceani litore conchas et lapillos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • UMBILICUS — quoe iliorum umbo, Isidor. ad libros a Romanis translatus est. Libris enim materiam coretx olim, papyrus, carbasus, ovilla tergora, lintei, plumbum, et alia suppeditârunt, ut cuilibet animadvertere promptum est. Vide supra. Iidem quod circum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”